Excusatam me habeas, care amice, quod multos abhinc dies nihil ad te scribo, sed ultimas per septimanas plurimis negotiis curisque obstricta fui. Iosephus atque ego ipsa nos conuenimus in aedibus meae Academiae Philosophicae Litterariaeque nonnullis Mercurii diebus circa meridiem ad facultatem latine loquendi exercendam una cum aliis sodalibus ideoque per meum disertissimum amicum de te nuntia habeo.
Vt iam tibi dixi, commercium epistularum inter nostros discipulos instituere mihi magnopere placeret, sed hoc meis alumnis haud facile est. Mihi enim sunt quindecim alumni in primo gradu "Humanitatum" inter uiginti et septuaginta (mirum dictu!) annos nati qui plerique Latinam linguam primum discunt. Libris Oerbergianis qui "Familia Romana" (Lingua Latina per se Illustrata) inscribuntur, in sessionibus scholasticis utor. Paulatim ac pedetemptim progredimur quoniam paucas horas unaquaque in septimana habemus.
Superiore hebdomade de te meis discipulis locuta sum et inter eos dispertiui primum exemplar lucis ope descriptum per quod epistularum commercium suscipere fieri potest. Plura exemplaria hoc in nexu" et uersionem Italicam hic ab amico Stephano Rocca confectam inuenies.
Ego quoque magnopere gaudeo quod in numero amicorum tuorum me habeas acceptam atque etiam spero fore ut nostram amicitiam hoc in grege retiali ita colamus, ut magistri magistraeque qui pro Latinitate uiua contendunt, animum suum ad Latine scribendum excitent.
De te nihilominus aliquantulum dissentio, optime Petre, nam dubito quin Gadibus Phoebus magis subrideat quam Romae, sicut quodam prouerbio inter conuiuas proferri solet his uerbis: SALEM NE ALIIS PORRIGITO ROMAE QVI VERSATVS NON FVERIS.
Valeas quam optime!
P.Scr.: En tibi nonnullae imagines meae terrae Gaditanae ubi etiam sol autumnus splendet uernus:
Nuperrime Urbis princeps bene dixit de Roma, quae ab ovo per Lupam officium alimentarium exercuit, Romulum Remumque alendo! Haec verba conventus inter Nationes causa de “De securitate alimentari”, qui Romae propediem celebrabitur. Numerus in toto mundo fame laborantium altissimus est et nobis iuvenes educendi sunt ad parsimoniam amoremque pauperum.
Discipuli mei alacriter studio incumbunt iuxta methodum usitatam et optimo libro Nicolae Flocchini, “Nuovo comprendere e tradurre” utuntur, pars theorica et pratica (4 voll.). Modo de coniugatione periphrastica passiva locuti sumus [Nobis Hispania videnda est, Vobis autem Italia!]. Annis praeteritis usus sum libro qui inscribitur “redde rationem”, auctoribus A. G. de Man / G. J.M. J.te Riele B. Cadei, qui similis methodo Ørberg. Quae sane maximam laudem meretur sed numerus magistrorum minutissimus eam experitur: egomet rara avis videbar! Discipuli mei linguam latinam amant et saepe cum illis a methodo usitata ad collocutam transeo.
Maximas gratias ago nobilissimo amico Carolo Cabanillas pro re proposita in actis diurnis “Il Giornale”, quae inscribitur “In Gran Bretagna torna il latino. Già alle elementari”. Haec res magni momenti est, quia Britannia, ut tota Europa, radices Latinas negligere non potest.
Amico carissimo Jarcio verba consolatoria atque hortationis dicere velim ut colloquium commerciumque epistularum cum suis alumnis ineat, quamvis adhuc difficultates exstent. Nemo perfectus nascitur atque nemo perfectus est! Amica latinissima Sandra aleam iam iactavit et vidit bonum quod fecit!
Quod attinet ad perfectionem, heri, post medidiem, imaginum expositionem visitavi in media Urbe de vita Gratiae Patriciae Kelly: etiam Illa non perfecta sed fere perfecta fuit (oculi enim non satis prospicientes ei fuerunt!). Tamen pulcherrima nobilissimaque illa fuit!
Praeterea quantum ad alumnos pertinet iuxta consilium “De epistularum commercio inter discipulos Romanos et Gaditanos Hispanosque”, quod habet potissimos referentes Petrum, Jarcium et Sandram, bene esset etiam epistularum commercium inter ipsos discipulos, ut fit inter nos, fovere.
Hoc votum mihi videtur ex epistulis sequentibus apparere, quamquam alumni Sandrae maiores natu sunt. Sed de hac re condiciones eruditas ab Jarcio et Alexandra exspecto!
In praesens sufficit.
Bene valete!
Petrus Pischedda
En vobis donum: http://www.youtube.com/watch?v=W-qFg8Refpw
Lyceum F. Vivona – Roma ↔ I.E.S. Virgen del Carmen – Puerto Real
2009 - 2010
Roma, 11 nov. ’09
Salvete, amicae hispanae!
Matthaeus sum, quindecim annorum; altus, pulcher et hilaris sum! Hodie de musica loqui velim. Musica meae vitae magna pars est, saepe in septimana, res, quae ad musicam pertinent, facio, exempli gratia cantus chitaraeque lectiones. Etiam cum amicis meis sono et nuper CD composuimus. Puto musicam, simul cum sensibus traditis, universam linguam esse, quae omnes eam amantes conciliat. Si musicam amatis, certus sum magnum pactum inter nos facturos.
Salutationes
Matthaeus
_______
Salvete, amici!
Alexander sum, alumnus Lycei “F. Vivona” Romae, et felicissimus sum vobis scribere hac pulcherrima lingua. Quindecim annos ago, natationem exerceo et multum peragrare per totam terram mihi placet.
Spero me mores vestrae optimae gentis, quae semper mihi cara fuit, cogniturum et quam primum me vobis occursurum ut melius inter nos cognoscamus.
Valete semperque valete!
Alexander
_______________
Salvete, amicae hispanae!
Marcellus sum et altus, pulcher et multum hilaris sum. Quindecim annos natus. Lyceum classicum frequento et cursum latini vivi intersum. Linguae hispanicae nuper studi. Nunc natationem facio, sed mea ludrica corporis exercitatio praelata est pedifollis. Pedifollem facio a duobus annis et meus amor et unica mea fides est “INTER”, societas quae fortitudinem, tecnicam et ludum consociat. Praeterea etiam omnem musicam amo.
Spero me vos quam primum cogniturum.
Valete!
Marcellus
____________
Salvete, amici!
Francisca et Shamin sumus. Inter nos in schola anno praeterito notae fuimus et amicae factae sumus, quamvis magnae inter nos disparitates sint. Francisca saltationem amat et iam pridem magnam cupiditatem linguae anglicae habet et hac lingua loquitur; nam eius somnium migrare in Canadam est. Shamin, contra, magnam cupiditatem equorum colit et hoc tempore clavicymbalo studet et actor vocum transmutator evadere vult. Nostrum desiderium per exteras terras iter facere est.
Bene valeati!
Francisca et Shamin
____________________
Ars Photographica!
Laura et Simona sumus! Res communis nobis ars photographica est, nam nobis nostros animi motus exprimere placet imaginibus quas eadem rerum natura nobis praebet. Saepe photographice exprimimus occasus, regiones, flores, oras et maria sed nostrum subiectum praelatum nostrae amicae sunt. Nos oblectamus cum lucibus et coloribus ut imago melius efficiatur.
Artem photographicam amamus!
Salvete !
Simona et Laura
________________
Salvete, iuvenes!
Anastasia e Alexandra sumus, discipulae Italae et Lyceum Classicum “F.Vivona” frequentamus.
Evolvimus cum magistro Pischedda cursum latini vivi ut adhuc inveniamus speciem huius linguae quae perire proximis superioribus annis videtur. In hoc cursu epistularum commercium inter nos et vos, hispanos iuvenes, prospicitur. Haec res iucundissima est, quia praeter linguae latinae disciplinam, mutua nostrorum cultuum cognitio fieri poterit. Nobis multa studia sunt: morem vestis amamus,canere et saltare nobis placet. Quid vestra interest ? Quid censetis de hoc commercio? Magno cum gaudio responsa vestra exspectamus.
Valete!
Anastasia et Alexandra
________________
Salvete, amicae Hispaniae!
Daniel sum, quindecim annos ago et multum hilaris, socialis et pulcher sum. Volo dicere de ludicra corporis exercitatione. Ego ludicram corporis exercitationem et praecipue pedifollem et manubriati reticuli ludum diligo. Optimus pedifollem sum. Mea Societas praelata "AS ROMA" est et meus lusor praelatus "Franciscus Totti" est. Ex meis studiis etiam musica est, maxime saltatio: "nuta et volvere", et exire cum amicis. Mihi placeret cognoscere etiam vos et exspecto nuntios vestros. Salvete!
Daniel
________________
Salve sumus Camilla et Fabiola,
Ambae quindecim annos agimus et secundum annum lycei classici frequentamus.
Participes sumus huius cursus ut cognoscamus novas personas et lingua latina aliter uti.
In otio amamus exire cum amicis, ire in palaestram. Nobis scire placeret aliquid de vobis. Vestros nuntios exspectamus.
De epistularum Latinarum commercio nuper instituto inter discipulos Romanos et Gaditanos Hispanosque
Petrus Sandrae Jarcioque suis s.p.d.
Dies Solis est atque perraro Phoebus radios suos nobis largitur. Pluvia interdum cadit, Aeolus fortissimus saevit, mare propissime mugit. Tempus inopinatum irrumpit, S. Martini aestatem eludens. Hoc tamen caelum autumnale mihi placet, propterea quod meditantiorem me reddit et facilius me ad vobis scribendum fert.
Septimanā vix praeteritā cum nonnullis discipulis “cursus vivae latinitatis” de vobis bene locutus sum et aliquot nuntios in pagina retiali, quae Ephemeris nuncupatur et quae animos iuvenum delectavit, cum illis legi explicavique.
Nonnulli eorum litteris cogitationes suas mandaverunt, quas libenter lectoribus retialibus praebeo.
Confido quam primum epistularum commercium inter alumnos Romanos Gaditanosque (Jarcio Sandraque ducibus) fore.
“Ni Phoebus noctem die labente reducat” (Verg.), vobis adhuc vigilem, sed Morpheus iam meos oculos operit et facit ut Hispaniam somniem.
Bene, immo optime valeatis!
Petrus Pischedda
* EPISTULARUM COMMERCIUM INTER EUROPAE DISCIPULOS *
Lyceum F. Vivona – Roma ↔ I.E.S. Virgen del Carmen – Puerto Real
2009 - 2010
Roma, 4 nov. ’09
Salvete!
Post hunc primum occursum intelleximus linguam latinam iucundam utilemque esse posse ad hominum comunicationem, quia nos sapientiores faciet.
Igitur promittimus linguam latinam perdiscere ut hic usus gratus et iucundus cum nostris futuris amicis hispanis sit.
Benigne
Laura et Simona
_________
Salvete!
Nos discipuli italici Lycei Classici sumus. Cognovimus hanc Ephemeridem paucos dies ante et creatorum proprietate fascinati sumus.
Nostrā nuntios vestros legere interest linguā quae reviviscit in novo subsidio cui nomen internet.
Speremus semper nuntios vestros legere posse, nobis utiles ad hanc linguam melius cognoscendam, quae solum in libris scholasticis reperimus.
Valeatis!
Alexander
Comentario por Jose Rojas el noviembre 12, 2009 a las 2:47pm
Ignoscite mihi, spectabiles amici, quod nullas ahuc litteras dederim ad hoc epistularum commercium fovendum. Hisce enim diebus negotiorum undis obrutus atque summersus sum, et nondum, proh dolor, discipuli mei paratiores sunt ad Latinum commercium ineundum cum aliis. Addite quod, temporis urgentiae causa, libri capitula perlegenda ac pertractanda sunt quam diligentissime, neque tempus invenire valemus ad alia, quamquam vere utilia, conficienda.
Utut se habet res, spes mihi est fore ut, decursu temporis, aliquid scribere valeant discipuli mei.
Interea autem vos alumnosque vestros quam optime salvere jubeo, etiam nomine discipulorum meorum.
Valete!
Comentario por Sandra Ramos el noviembre 10, 2009 a las 8:40pm
Sandra Petro et Iosepho suis s.p.d.
En uobis prima epistula (mendis ullis, sed nihil refert!) cuiusdam discipulae Gaditanae Studiorum Vniuersitatis. Inter discipulos nostros (quamquam meis haud facile erit!) epistularum commercium fore ego etiam spero.
de TANIA H. R. - martes, 10 de noviembre de 2009, 16:09
Salve!
Mihi nomen est Tania, ego habeo 21 annos. Mihi libet saltare et ambulare cum amicis. Ego studeo Humaniores Litterae quia mihi libet studere Latinae et Graecae linguae.
Bene Vale!
Comentario por Sandra Ramos el noviembre 8, 2009 a las 12:20am
Sandra Petro suo s.p.d.
Gratias quoque tibi ago pro pulcherrimis imaginibus Romae una cum cantu suauissimo. Salutationem tuam discipulis dedi meis, qui hac septimana spero fore ut primas litteras Latinas exarent missas primum ad me, deinde fortasse ad alios condiscipulos.
Hoc nostrum colloquium Latine pergere etiam mihi cordi erit. Dic mihi, quaeso, quibus libris aut textibus uteris tuis in sessionibus scholasticis?
Te optimum magistrum ualere quam pulcherrime iubet Sandra.
Pulcherrimum cantum hispanicum atque splendidas Gadium imagines auribus oculisque meis praebuisti. Gades et Roma vere Phoebi osculis acceptae, cogitatione et mente inter se manus coniungere possunt.
In auscultanda voce optimi cantoris hispanici desiderio Sardiniae, insulae ubi natus sum, tenebar: lingua sarda non pauca verba linguae hispanicae simillima habet. Desiderio flagrans sum terrae meae amatissimae, ipsius aquarum fontium marisque purissimarum idemque ipsius historiae antiquissimae, quae plurimis monumentis rotundis maximis saxis exstructis (quibus nomen “Nuraghi”)se ostendit.
Etiam mihi placeret, immo vero placet et placebit hoc nostrum colloquium in lingua latina pergere et hunc nostrum ardorem in iuvenes diffundere. Tu Jarciusque sine dubio mihi auxilium in hac opera eritis.
¡Necesitas ser un miembro de Lingua Latina in ESO para añadir comentarios!
Participa en esta red social