Lingua Latina in ESO

Pro lingua latina in E.S.O.

Jose Rojas

De quadam difficultate usus discorum compactorum in systemate Linux

Josephus Rojas collegis sal.
Plura in annos Lycea instruuntur mirifica compage instrumentorum subtilissimae artis technicae, quae rationi quae vulgo T.I.C. nuncupatur, respondeant.
Cursus autem institutorius linguae Latinae, quem ille professor Ørberg edidit, etiam copiam sive facultatem iis subtilissimis instrumentis technicis utendi praebet. Sunt enim orbiculi sive disci compacti in quibus textus, pensa atque exercitia discipulis praesto sunt.
Attamen quandam difficultatem repperi neque ex ea turba me expedire valui.
Disci enim compacti, vulgo CDROM nuncupati, tantummodo accommodari videntur systemati cui index WINDOWS, neque tamen systemati quod inscribitur LINUX, nedum GUADALINEX…
Quisnam scit quemadmodum iis discis sive orbiculis CDROM uti possim in computatris quae non systemate WINDOWS sed GUADALINEX aguntur?
Valete

Compartir 

Añadir un comentario

¡Necesitas ser un miembro de Lingua Latina in ESO para añadir comentarios!

Participa en esta red social

Jose Rojas Comentario por Jose Rojas el septiembre 13, 2009 a las 10:35am
Josephus Carolo sal.

Gratias tibi ago, Carole optime, quod de iis rebus me certiorem fecisti.

Utinam vero illi disci compacti quovis machinamento computatorio expedite agerentur. At si jura auctoris obstant quominus id ad bonum effectum adduci possit, hac in re ulterius nos progredi non puto.
Cum tamen sim harum rerum computatralium imperitissimus, necio an bene me expedire possim illo programmate "wine" nuncupato, quod mihi, qua es humanitate, benigne ostendisti.
Ceterum, in Lyceo ubi hoc anno munus praebebo, sunt aliquot, etsi paucissima, instrumenta computatoria in quibus quae in illis discis continentur tractari possint sine ulla difficultate.
Quae cum ita sint, quid amplius nos facere possimus, nescio.
Sed iterum gratias tibi, Carole, ago!
Bene vertat quod agis, et vale multum.
Carlos Cabanillas Comentario por Carlos Cabanillas el septiembre 13, 2009 a las 1:12am
Abhinc quattuor aut quinque annos proposueram Antonio Aemilioque, curatores paginae culturaclasica.com atque fautores maximi methodi orbergianae in Hispania, transferre discos compactos in HTML, ut sine molestia in omni machina computatoria videri possent. Sed aliqua obstacula, quae ad auctoris iura pertinent, hoc impediebant.

Fortasse cum programmate Wine discos compactos professoris Ørberg aperire poteris; hanc tamen probationem numquam a me factam esse fateor.

Si aliqua via propositum tuum perficis, rogo ut participes nos facias.

Vale.

Acerca de

Carlos Cabanillas Carlos Cabanillas creó esta red social en Ning.

Encuesta

© 2009   Creado por Carlos Cabanillas en Ning.   Crear tu propia red social

Emblemas  |  Reportar un problema  |  Privacidad  |  Términos de servicio

Iniciar sesión en el chat