Laetus sum ad hunc nobilem gregem me aggregare! Multa mihi enarranda sunt, praesertim de vita scholastica sed etiam de pulcherrima Italia, in primis de Urbe, ubi vivo, quae semper Caput Mundi est! Romae hodie sol fulget et eius pretioso auxilio antiqua monumenta eminent et paene loqui videntur.
Salvi sitis, cari amici
Ego quoque laetor de hac magnifica possibilitate tecum colloquendi etiam in hoc situ tam nobili propter praesentiam hominum eruditorum et hospitalium, inter quos tu sane talis es.
In posterum multa et optima pro alumnis nostris nobis facienda erunt!
Valeas
Petrus Pischedda
Iam responsum tibi dedi ad gratias maximas agendas tuae benevolentiae gratiā cum me in tuam amicitiam accepisses. Magnopere de hac re gaudeo et ex toto corde spero hoc nostrum salutare commercium lingua latina expressum in longum fore.
Discipuli mei - me duce - Ptres antiquae Romae magni facere videntur: duodecim ex illis epistularum commercium cum Jarcii Gaditani alumnis suscipere statuerunt. In posterum alii - verisimile est - se pusillo gregi adiungent.
In Urbe sol october sicut sol vernus in suo splendore est; monumenta sacra idolorumque cultus exsultant, homines vias plateasque conculcant et inter se confabulantur. Mare ad aures resonat et ad pedes in eius aquis perluendos invitat.
Gaditanis quoque credo Phoebum subridere forsitan magis quam Romanis, quia radii eius acutiores sunt.
Valeas
Petrus Pischedda
Comentario por Jose Rojas el octubre 30, 2009 a las 2:38pm
Salve, Petre!
Magnopere gaudeo te huic magistrorum gregi nomen dedisse!
Paulatim ac pedetemptim discipuli mei verba sententiasque Latinas quum intellegere tum proferre valent.
Spes mihi est fore ut brevi eos certiores faciam de quibusdam formulis usitatioribus ad litteras scribendas, quo facilius commercium epistularum inire possint.
Etiam, care amice, hanc occasionem nactus, alios collegas certiores facere potes de incepto tuo commercii epistularis ineundi inter discipulos interque ipsos magistros.
Si enim nos, ipsi linguae Latinae magistri Latine non solum assidue legimus, sed etiam crebro scribimus et immo loquimur inter nos, tunc multo facilius expeditiusque, ni animus me fallit, linguam per usum docere valebimus.
Vale multum!
Romae vivo in regione quae "Infernetto" appellatur haud procul Ostia antiqua et
maritima, sed mea praecipientis opera in Lyceo classico "F. Vivona, in regione
EUR, explicatur. Imaginem quam tibi transmitto "Colosseum quadratum"
vulgariter dicunt. EUR vias ad normam exactas ostendit et eius architectura
aetate ducis Mussolini orta est. Cum a negotiis solutus sum libenter villam
Plinii birota percurro inter ordines pinorum densissimos. Nunc quidem satis.
Serenam septimanam tibi opto.
Optime valeas
Petrus Pischedda
¡Necesitas ser un miembro de Lingua Latina in ESO para añadir comentarios!
Participa en esta red social