Salvete, collegae!
Hac in commentatione binos scapos addo, forma .doc, in quibus insunt vocabula quae leguntur in capitulis I et II libri cui index Familia Romana. Vocabula Latine tantum explanare studui, imaginibus opitulantibus. Spero fore ut hac ratione discipuli mei linguae vocabula per se satis bene intellegere queant. Professoris enim Orberg Latine docendi viam ingressus, hoc, pro viribus, efficere in animo habeo.
Si quid addendum vel emendandum esse judicatis, me certiorem, quaeso, faciatis. Valete
VOCABULARIUM LATĪNUM.doc
VOCABULARIUM LATĪNUM II.doc
¡Necesitas ser un miembro de Lingua Latina in ESO para añadir comentarios!
Participa en esta red social