A las 11:56pm del noviembre 7, 2009, Sandra Ramos dijo...
Sandra Petro suo s.p.d.
Verba tua legere atque nouisse paginam tuam retialem "Locus ludorum" nuncupatam, quam meo in scriptorio quam citissime adiunxi, gauisa sum, mihi autem ignosce ex eo, quod usque ad diem hodiernum tempora subseciua ad te respondendum mihi non fuerunt. Quomodo te habes? Gaditanos per orbem terrarum animaduertere mihi placet, et maxime utentes lingua Latina!
Ceterum, quid sibi uult "in Belgica grammaticos tantum textibus Latinarum Litterarum uti debere in lectionibus suis ideoque ratione Oerbergi uti non posse"? Hoc haud bene intelligo, utpote quae ratio Orbergiana tantummodo methodus est ad textus Latinarum litterarum legendos intelligendosque. Aliud est, amice, ex Latino in sermones uernaculos interpretari magno cum labore et lexicis identidem adhibitis, aliud est Latine legere et intellegere. Libri enim Orbergiani aliique more Orbergiano scripti exstant qui textuum Latinarum Litterarum tum florilegia tum opera integra complectuntur.
Lingua Latina in ESO
Pro lingua latina in E.S.O.
Comentarios de Pedro Estudillo Ruiz
Comentario (1 comentario)
Necesitas ser un miembro de Lingua Latina in ESO para añadir comentarios!
Participa en esta red social
Verba tua legere atque nouisse paginam tuam retialem "Locus ludorum" nuncupatam, quam meo in scriptorio quam citissime adiunxi, gauisa sum, mihi autem ignosce ex eo, quod usque ad diem hodiernum tempora subseciua ad te respondendum mihi non fuerunt. Quomodo te habes? Gaditanos per orbem terrarum animaduertere mihi placet, et maxime utentes lingua Latina!
Ceterum, quid sibi uult "in Belgica grammaticos tantum textibus Latinarum Litterarum uti debere in lectionibus suis ideoque ratione Oerbergi uti non posse"? Hoc haud bene intelligo, utpote quae ratio Orbergiana tantummodo methodus est ad textus Latinarum litterarum legendos intelligendosque. Aliud est, amice, ex Latino in sermones uernaculos interpretari magno cum labore et lexicis identidem adhibitis, aliud est Latine legere et intellegere. Libri enim Orbergiani aliique more Orbergiano scripti exstant qui textuum Latinarum Litterarum tum florilegia tum opera integra complectuntur.
Plura de te scituram me esse spero.
Vale multum!
Bienvenido a
Lingua Latina in ESO
Registrarse
o Inicia la sesión
Acerca de
Eventos
Encuesta
© 2009 Creado por Carlos Cabanillas en Ning. Crear tu propia red social
Emblemas | Reportar un problema | Privacidad | Términos de servicio